Hľadaný výraz: Z 89,47-52, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
47 Usquequo, Domine, absconderis in finem, exardescet sicut ignis ira tua? 48 Memorare, quam brevis mea substantia. Ad quam vanitatem creasti omnes filios hominum? 49 Quis est homo, qui vivet et non videbit mortem, eruet animam suam de manu inferi? 50 Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, sicut iurasti David in veritate tua? 51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium, 52 quo exprobraverunt inimici tui, Domine, quo exprobraverunt vestigia christi tui.

1

mail   print   facebook   twitter